Pageliasse

Pageliasse

Paterculi pericula

A Bernardo Bovispelle medio indico oceano scriptum.


De Paterculo lingua latina loquente.


Africanum periculum primum.

 

Erat quondam paterculus qui a diocoesi Belfort, in Gallia orientali, usque ad archidiocoesim Bukavu, in orientali parte reipublicae quae tunc Zaïre nominabatur, devenerat. Ibi linguam latinam pueros docebat, qui se ad sacerdotium destinabant.

Die quadam feriense, venerunt ad eum homines e colle vicina. Nam ea regione vicus dicitur collis, quia habitationes dispertitae sunt sub bananis, quae in collibus multis inter lacum Kivu et montes crescunt. Homines illi pauperes volebant Paterculum cum eis pro sepulturo collega sua precare.

Paterculus venit ad fossam, vidit quosdam senes, viros et mulieres, et sibi dixit: quomodo poteram eis loqui, qui lingua eorum non cognoscam? Nam pauperes illi tantum mashi loquebantur, rari inter eos kiswahili utebantur, quod lingua ista discunt soli juniores apud scholas. Et paterculus, recentius ibi adventus, etiam kiswahili tunc nesciebat.

Et ideo Paterculus preces initiavit lingua latina: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti! Et omnes responderunt: Amen! Paterculus iteravit: Dominus vobiscum! Ac omnes dicerunt: Et cum spiritu tuo! Et sic miravit paterculus seniores non oblitos esse precum latinarum, quas a juventute didiscerant. Sic lingua latina utens potuit consolare pauperes qui mortuo collega lugebant.

Rediens in seminarium minorem, cogitabat quam recte dijudicaverint Patres consilii Vaticani secundi, quod decreverant ut omnes fideles lingua latina partes missae quae ad ipsos spectant possint dicere vel cantare. Utinam auditi essent!


Africanum periculum secundum.


Alumni Paterculi nostri linguam latinam amabant et libenter colebant. Ideo et verbis latinis cognominabant magistros suos, per deformationem verorum nominum eorum. Erat inter eos celeberrimus Pater, cui nomen De Vloo, sed et qui cognominabatur Divus. Ideo paterculus hoc ab africanis confratribus audito iam non declinationem bonus, bona, bonum docebat, sed malitiose divus, diva, divum.

Sed quid, dicas, de cognomine Paterculi ipsius, quamquam longe minus celeber sit quam Pater De Vloo? Audierat se Pilum dictum esse. Ideo quotquot de armis legionarii romani loquebatur, de pilo permulta dicebat. Et alumni occulte ridebant, cogitantes: nescit se de seipso loqui!

Sed quodam die audivit paterculus unum discipulorum suorum et Pilum cognominatum esse. Vice adveniente alumno isto sententiae traducendae, dixit Paterculus: Pilum, lege sententiam sequentem! Stupebant alumni: Quomodo scit iste cognomen illius? Sed non poterant quin latitantes ridebant, quod putabant Paterculum nescire cognomen proprium.

Attonitus alumnus Pilum miserrimus videbatur, et magistrum intendit acie atro - quod in casu suo, non difficile erat. Tamen sententiam traduxit. Et audivit magistrum sibi dicentem: debes gloriosus esse, quod eodem cognomine appellatus es quam magister tuus!


Africanum periculum tertium.

 

Narraverunt Paterculo quod factum esset, tempore coloniae, ut principes voluerant scholas non solum a missionariis aut religiosis rectas. Et in Bukavu collegium institutum est, qui laïce regebatur.

Hoc tempore de his non ridebatur. Episcopus prohibuit christianos filios in collegio impiorum inscribere. Sic erat contentio magna: quae schola melior futura erat?

Pueri duo e collegio Societatis Jesu primam de exitu certaminis indicationem dederunt. Nam ut erant cum duobus alumnis novi collegii, coeperunt per longum spatium temporis latine facillime loqui, cum paene per hebdomadas aliquas linguam nostram didicerant.

Ait alter: Credo in unum Deum. Respondit alter: Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae. Alter addit: Visibilium omnium et invisibilium. Iterum dicit alter: Et in unum Dominum...

Sic ante precis finem, duo alumni qui missam ignorabant, abierant dicentes: Magnopere pollent isti Patres, qui tam cito linguam latinam alumnos eadem aetate quam nostra docuerunt!


Romanum periculum.

 

Galliam revertens, paterculus Romae aliquot dies permansit. In basilica majore Sancti Petri voluit sepulcra paparum adire, sed ei impossibile erat rememorare ubi esset accessus.

Tunc vidit duos juniores clericos, sed nesciebat unde essent. Europaei certe non sunt, putabat paterculus, sed neque Africani, et aeque non judico eos ex Asia venisse. Qua lingua utar, quod nolo eos se aggressos sentire?

Sic eos adiit et interrogavit: Dicite mihi, quaeso, ubi sint sepulcra paparum. Attoniti videbantur isti duo, non potuerunt verbis latinis respondere, sed signum fecerunt quod significabat paterculum se sequi debere. Et sic indicaverunt accessum ad illa sepulcra.

Postea in raeda communi ipsos revidit paterculus. Sic potuerunt se melius cognocere: tres sacerdotes lingua Anglorum utebantur. Erant duo novi sacerdotes qui e Mexico in Urbe venerant ut sacram theologiam discerent. Studiis actis, ab ipso Summo Pontifice sanctum ordinem receperant intra duas dies. Die sequenti redituri erant in patria, et ultima vice voluerant in basilica illa orare.

Dixerunt paterculo: degenerati sacerdotes sumus. Cur sic loquimini? Interrogavit paterculus. At illi: Mirati sumus te nobis latine loqui, et desperati sumus, quod nos lingua latina respondere non potuimus!


Periculum in nave.

 

Amerigo Vespucci in portum La Pallice venit. Non ille navigator qui nomen suum Novo Mundo dedit, sed italica navis pergrandis et perpulchra, cui nomen navigatoris est. Et festum dabant in nave, et invitaverunt paterculum, quod tunc in vicino portu Rochefort militaris cappellanus apud nautas factus erat.

In nave erat et cappellanus. Paterculus nesciebat lingua italica hodierna uti. Probavit linguam Anglorum, postea Germanorum, deinde kiswahili. Nihil potuit. Et cappellanus italicus non probavit linguam Hispanorum aut alteram linguam, quae paterculo ignotae erant.

Tunc quid facerent? Lingua latina naturaliter per duas horas usi sunt, et mirabantur omnes. Galli putabant: Sic cappellanus noster et italice loqui potest! Et Italici dicebant: Sic capellanus noster et lingua Francorum uti scit!



15/04/2020
1 Poster un commentaire
Ces blogs de Religion & Croyances pourraient vous intéresser

Inscrivez-vous au blog

Soyez prévenu par email des prochaines mises à jour

Rejoignez les 68 autres membres