Pageliasse

Pageliasse

Ad sacerdotes, ut quotidie missam celebrent

Cari fratres mei sacerdotes,

 

 

Nonnulli confratres nostri missam quotidie non celebrant.

Hic invenietis aliquas rationes quas eis dicere cupio.

 

Etsi longo tempore Ecclesia de missa quotidiana non locuta est, tamen recenter animadvertit hunc usum perbonum esse.

 

Hodie difficile est mentibus Occidentalium figuras intellegere.

Sed figurae perutiles sunt ad spiritalia intellegenda.

Sic hanc figuram propono.

Res est de sanctificatione temporis.

In mundi nostri historia, quae inter Alpha et Omega continetur, una est via quae ad Dei mundum perducit, et est sacrificium Domini.

Sed annus imago est historiae mundi : habet initium et finis, et in ea una est celebratio Paschae.

Et dies, cum solis ortu et occasu, imago est anni necnon hisoriae mundi ; sic oportet celebrationem sacrificii missae quotidianam esse.

 

Sunt autem gratiae quae non dentur quia non petuntur : « Petite et accipietis », dicit Dominus.

Missa celebratur « ad laudem gloriae Domini, ad utilitatem quoque nostram totiusque Ecclesiae suae sanctae » : quantus esset progressus, si omnes presbyteri in orbe distributi missam quotidie celebrarent, pro Ecclesia et evangelisatione, pro pace et sanitate in mundo !

Permagnam potestatem habent sacerdotes pro bono : cur hanc non exercerent ?

 

At dicent aliqui : « quid si solus sum ? »

Multi enim sunt qui putent sine sensu esse eucharistica celebratio a sacerdote solo.

Certe longo tempore Ecclesia nolebat presbyterum solum missam celebrare, si nullus praeter eum aderat. Sed hodie haec jam non tenetur disciplina.

Initio facultas sic celebrare data est nominatim, exempli gratia Beato Carolo de Foucauld. Postea indulta est pluribus eodem tempore, sicut fuit pro capelanis militaribus.

Hodie codex juris canonici, in sua recentiore editione, memorat antiquam dispositionem (c. 906), sed addit omni sacerdoti licere solus missam celebrare, ut eam possit quotidie celebrare (c. 904).

Illa dispositio Ecclesiae hoc anno confirmatur. Pestilentiae causa, statuit auctoritas romana feria quinta hebdomadae sanctae permittere sacerdotibus sine populo missam celebrare (decretum die 25a martii) : hoc dicitur exceptio non quia alteris diebus id non permittitur, sed quia hac die in anno id non licet (cf. Missale Romanum MMII, p. 291 n° 1).

Ideo nemo dicat sine sensu esse quod Ecclesia permittit vel etiam commendat !

 

Et nunc, fratres mei sacerdotes, hortemur invicem ut quotidie missam celebremus, etiam soli, praecipue temporibus nostris calamitosis !

 

Notae :

Canon 904 — Sacerdotes, memoria semper tenentes in mysterio Sacrificii eucharistici opus redemptionis continuo exerceri, frequenter celebrent; immo enixe commendatur celebratio cotidiana, quae quidem, etiam si praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae, in quo peragendo munus suum praecipuum sacerdotes adimplent.

Can. 906 — Nisi iusta et rationabili de causa, sacerdos Sacrificium eucharisticum ne celebret sine participatione alicuius saltem fidelis.

Angel Marzoa notat : patet quod est justa ac rationabilis causa in simpliciter vivam quotidianae celebrationis commendationem sequendo (c. 904), ubi omnia possibilia vane facta sunt ad alicuius fidelis praesentiam obtinendam. (E commentario sub instituti Martin de Azpilcueta sponsione parato)



13/04/2020
0 Poster un commentaire
Ces blogs de Religion & Croyances pourraient vous intéresser

Inscrivez-vous au blog

Soyez prévenu par email des prochaines mises à jour

Rejoignez les 68 autres membres